LITURGIA

LITURGIA
LITURGIA
Gr. λειτουργία, voxapud patres in Eccl. frequens, non uno semper eodemque modo accipitur. Λειτουργεῖν primâ notione, est opus facere publicum, vel publice, quae significatio postea sese laxius explicuit. Apud Graecos Scriptores Platonem, Aristor. alios, significat λειτουργεῖν, publico praestare vel operam vel pecuniam, in Aegypto inprimis, unde λειτουργία eiusmodi praestatio. Sicπερὶ τὰς ἀρχὰς λειτουργεῖν et λειτουργεῖν τὴν περὶ τὰς ἀρχὰς λειτουργίαν, apud Aristot. Polit. l. 4. dicuntur magistratus, qui Remp. curabant. Ibidem divites pecuniosi, qui tenebantur, privato sumptu, functiones publicas obire, dicuntur λειτουργεῖν ταῖς οὐσίαις, opibus suis Reip. inservire. Cuiusmodi in Rep. Atheniensi complures erant; sed omnium nobilissima et gravissima fuit Τριηραρχία s. Praefectura triremis, quam suâ pecuniâ aiquis instruxisset, de quo munere tam multa Demosthenes et alii Oratores. Et ἀτέλεια τῶ λεινοργών inter benemeritorum praemia, ut infrâ dicemus, ubi de Praemiis. Etiam λειτουργεῖν dicebatur, quiartem aliquam, aut negotium, publico profuturum, exerceret. Sic τεκνογονία, liberorum procreatio et educatio, Aristot. Polit. l. 7. est genus λειτουργίας. Quo sensu, Greg. Nazianzen. in Epitaph. Gorgoniae, ait, ipsam aliquandiu operam quaerendis liberis dedisse; deinde totam se Deo confecrâsse, λειτουργήσασαν κόσμῳ καὶ φύσει ὅσον ὁ τῆς σαρκὸς ἐβούλετο νόμος, postquam debitam operam praestitisset munde et naturae ac carnis legi satisfecisset. Vide quoque Clem. Alex. 3. Strom. Interdum quaevis ἐργασία et operae praestatio, etiam minus honestae, Λειτουργία dicta. Nam in Novell iustin. 14. Meretrices dicuntur τὴν ἀνοσίαν λειτουργίαν πληροῦν. Quin etiam res ipsas λειτουργεῖν nonnumquam dici invenias, quibus est aliqua pensitatio imposita. Novella 44. συγχωρείτω τὰ ἐργαςτήρια λειτουργεῖν τὰ συνήθητε καὶ νενομισμένα, ubi loquitur de officinis mille et centum novae Romae, quae renebantur sumptus ad funera praestare; de quibus et Leo loquens Nov. 12. ait, ea esse ἀποτεταγμένα εἰς ταύτην λειτουργίαν. Sic et de rebus divinis cum vox usurpatur, modo latiorem, modo angustiorem habet significationem. In 7. Politic. αἱ πρὸς τοὺς Θεοὺς λειτουργίαι, dicuntur omnia erga Deos officia, ad quae opus pecunia. Atque hinc Iustin. initio l. de Monarch. originem Idolatriaearcessit, quod primis temporibus, viris potentioribus interiores instituerint τελετὰς καὶ λειτουργίας τελεῖν, i. e. cultus quosdam exhibere. Deo potius, quam hominibus debitos. Septuaginta Seniores vocem Gap desc: Hebrew. quae Dei cultum et latriam significat, passim vertêrunt Λειτουργίαν. Ezech. c. 29. v. 19. pro operam illius vel mercedem, dixêrunt, ἀντὶ τῆς λειτουργίας αὐτοῦ, sensu feliciter expresso. At 1. Par. c. 28. v. 9. minus proprie vox Gap desc: Hebrew, quae artificii opus significat, λειτουργία vertitur. Num. c. 8. v. 24. λειτουργεῖν λειτουργίαν posuêrunt pro eo, quod venustissima
translatione dicitur in Hebeaeo, militiam militare, i. e. obire ministerium et in eo se exercere. Paulus ad Rom. scribens c. 16. v. 27. λειτουργεῖν εν τοῖς σαρκικοῖς, ministrare alicui in rebus carnalibus, id ipsum intelligit, quod ex Aristot. afferebamus, λειτουργεῖν ταῖς οὐσίαις, inseruire praebendâ pacuniâ. Neque multo aliter, in ea ad Philippenses, λειτουργὸς et λειτουργεῖν usurpantur, de officiis privatim Apostolo exhibitis. Alibi et apud Patres Δειτουργὸς dicitur, qui operam Deo, aut officium pietatis vel ministerii, qualecumque id sit, praebet. Unde de Angelis usurpatur, Hebr. c. 1. v. 4. de ipso CHRISTO, c. 8. v. 2. de magistratibus, Rom. c. 13. v. 6. de quovis fideli. vitam pie instituente: ut cum B. Chrysostom. serm. 3. in Annam patres monet, dent operam, ut filli sui fiant cives civitatis caelestis, quo τὴν ἐκεῖ λειτουργίαν ἀξιωθῶσιν ἐπιτελεῖν, digni reperiantur, qui functiones obeant illius eivitatis. Et postea saepissime reperit eos, qui vitam pie agunt, τὴν λειτουργίαν ταύτην τελεῖν, hoc fungi officio pietatis. Unde videmus, λειτουργίαν esse quodcumque pietatis officium, etiamsi a privato praestertur. Veruntamen usus Eccl. vocem communem peculiariter aptavit ministerio et cultui, qui publice Deo exhibetur et eius cultus ministris. Sed et hîc non simplex diversitatis: Apud Dionys. quem Areopagitam vocant, vetuslissimum sane scriptorem, in Ecclesiastica Hierarchia. Λειτουργοὶ sunt Diaconi. Ille enom Auctor, suo quodam instituto ac consilio, voces in Eccl. usitatas perpetuo resugit, et alias earum leco usurpat, sibi proprias Igitur illi Λειτουργοὶ sunt Diaconi; Ι῾ερεῖς Sacerdotes; Ι῾εράρχαι, Episcopi: quos alii auctores voce originis quidem eiusdem, sed diversae formae, Α᾿ρχιερεῖς solent appellare. Basilio, Greg. utrique, Chrysostomo, ceterisque patribus, ministri Eccl. omnes, praesertim vero presbyteri et episcopi, vocantur Λειτουργοὶτοῦ Θεοῦ, vel τοῦ θυσιαςτηρίου vel τῆς καινῆς διαθήκης et οἱ τὴν λειτουργίαν τοῦ θυσιαςτηρίου πεπιςτευμένοι. Basilius l. de Sp. S. meminit cuiusdam, μακρὸν εν τῇ λειτουργίᾳ τῶ Θεοῦ διαζήσαντος χρόνον, qui longum tempus vixerit in Dei ministerio: quam. Episcopi περίφρασιν esse. declarant sequentia. Nam ait ab eo fuisse ad ministerium Eccl. ordinatum. Proin Λειτουργὸς est omnis minister Eccl. proprie tamen illi, qui ad sacram mensam ministrant: et saepe λειτουργεῖν, non est quodvis circa res sacras ministerium obire, sed ea per quae Christus a suis colitur; puta orare, scripturas recitare, aut interpretari. contionari, sacramentaadministrare. Balsamon ad Conc. Sardicense, exponit ἱερουργεῖν: quo modo dixit Paulus εῖοουργεῖν τὸ Ε᾿υαγγέλιον, Rom. c. 15. v. 16. pro, fungi sacro ministerio praedieationis Euangelii etc. Ab hac itaque ratione dictae sunt Λειτουργίαι, Liturgia, descriptiones quaedam ordinis servandi, in sacris celebrandis, Cuiusmodi sunt, quae hodie circumferuntur sub titulispartim veris, partim falsis, Petri, Iacobi, Andreae, Basilii. Chrysostomi et similes Latini vocant ordmem agendi, vel Officium: Graeci
aliquando Α᾿κολουθίαν et Balsamon non semel. In ritualibus Hebraeorum partim eiusdem. Partim affinis signisicationis sunt, Gap desc: Hebrew quasi dicas, forma agendi; Gap desc: Hebrew; item Gap desc: Hebrew, ut si dicas, Circulum in se redeuntem. Quemadmodum autem res divina dividitur, vetustissimo Christianorum instituto, in cultum maturinum et vespertinum. ita in Patrum libris utriusque Liturgiae mentio fit. In Actis Conc. Ephes. p. 295. ἐπιτελέσαι μὴ συγχωρήσαντες τὰς ἐσπερινὰς ἠ τὰς ἑωτινὰς λειτουργίας, persicere s. obire vespertinas et matutinai Liturgias. Et notat Balsamon, Λειτουργίαν aliquando constare solâ oratione, sine ulla Sacram entorum administratione. Obtinuit tamen, ut peculiariter Liturgia dicatur, quae celebrationem corporis Christi continet. Itaque Iustin. Novell. 7. ἱερὰν λειτουργίαν describens, duas illius partes commemorat, lectionem S. Seripturae et administrationem Dominicae cena: Ε᾿ν οἷς, inquiens, ἱερὰ γέγονε λειτουργία τῶ τε θείων ἀναγινωστομένων γραφῶν, τῆς τε ἱερᾶς καὶ ἀῤῥήτου μεταδιδομένης κοινωνίας Vide Isac Casaub. Exercit. 16. ad Ann. Eccl. Baronis n. 41.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • liturgia — {{/stl 13}}{{stl 8}}rz. ż IIb, lm D. liturgiagii {{/stl 8}}{{stl 7}} ogół oficjalnych, zbiorowych czynności, ceremonii religijnych, kościelnych; zewnętrzna, publiczna forma kultu religijnego; także: podniośle o nabożeństwie : {{/stl 7}}{{stl… …   Langenscheidt Polski wyjaśnień

  • liturgia — (Del b. lat. liturgĭa, y este del gr. λειτουργία, servicio público). 1. f. Orden y forma con que se llevan a cabo las ceremonias de culto en las distintas religiones. 2. Ritual de ceremonias o actos solemnes no religiosos. liturgia de las horas.… …   Diccionario de la lengua española

  • liturgia — sustantivo femenino 1. Conjunto de normas que regulan el culto a la divinidad en una iglesia y prácticas externas que lo forman: Todas las iglesias tienen sus propias liturgias. 2. Pragmática: A veces peyorativo. Conjunto de normas que regulan… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • liturgia — /litur dʒia/ s.f. [dal gr. leitourgía, der. di leitourgós, comp. di lḗiton il luogo degli affari pubblici e érgon opera ]. 1. (eccles.) [insieme degli atti di culto e delle formule che riguardano una parte determinata delle cerimonie liturgiche:… …   Enciclopedia Italiana

  • liturgia — греч лат. [литурги/а] liturgie фр. [литюржи/] Liturgie нем. [литурги/] литургия …   Словарь иностранных музыкальных терминов

  • liturgia — s. f. Conjunto das cerimônias eclesiásticas. = RITO   ‣ Etimologia: grego leitourgía, as, serviço público, serviço do culto …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Liturgia — (Del bajo lat. liturgia < gr. leiturgia, función pública.) ► sustantivo femenino 1 RELIGIÓN Conjunto de prácticas y ritos aprobados por la iglesia para rendir culto a Dios: ■ la liturgia romana y la ortodoxa tienen algunas diferencias.… …   Enciclopedia Universal

  • Liturgia — Se denomina liturgia a la forma con que se llevan a cabo las ceremonias en una religión. Las sociedades practican rituales, o conjunto de ritos, con connotaciones de tipo religioso o ceremonial en las bodas, entierros y demás momentos importantes …   Wikipedia Español

  • liturgia — li·tur·gì·a s.f. 1a. CO TS relig. l insieme dei riti e delle cerimonie che caratterizzano un culto religioso pubblico; l insieme delle norme e delle prescrizioni relative a tali riti o cerimonie: liturgia cattolica, giudaica, buddista, musulmana; …   Dizionario italiano

  • liturgia — {{#}}{{LM L24022}}{{〓}} {{SynL24611}} {{[}}liturgia{{]}} ‹li·tur·gia› {{《}}▍ s.f.{{》}} Orden y forma interna de los oficios y ritos con que cada religión rinde culto a su divinidad: • La liturgia católica prevé las lecturas correspondientes a… …   Diccionario de uso del español actual con sinónimos y antónimos

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”